Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
licet
aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum
consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum
laena1 faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra
patres concitatione et seditione2 nuntiata, ut erat laena
amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse
aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil
sane mihi3 legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad
suspicandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.